|
Pulsa
aquí para ir a la página de Perseus donde puedes encontrar una
magnífica ayuda para traducir y analizar estos textos.
|
1. Actitud
prudente de M. Marcelo tras el discurso de Escipión.
Haec Scipionis
oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat, ex ipsius
ore Pompei mitti videbatur. dixerat aliquis leniorem sententiam, ut
primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de
ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et
exercitus conscripti essent. (1, 2, 1).
|
|
2. César se
queja de las injurias de sus enemigos y de Pompeyo.
Quibus rebus
cognitis Caesar apud milites contionatur. omnium temporum iniurias
inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum
Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius
ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. (1, 7,
1).
|
|
3. César reúne
tropas e inicia su avance por Italia.
Cognita
militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur, ibique
tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit. reliquas legiones
ex hibernis evocat et subsequi iubet. eo L. Caesar adulescens venit,
cuius pater Caesaris erat legatus. (1, 8, 1).
|
|
4. Roscio y
Lucio César comunican las peticiones de César. Los senadores y
Pompeyo le responden.
Acceptis
mandatis, Roscius cum Caesare Capuam pervenit ibique consules
Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi, re
deliberata, respondent scriptaque ad eum mandata per eosdem
remittunt, quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur,
Arimino excederet, exercitus dimitteret. (1, 10, 1).
|
|
5. Alarma en
Roma ante el rumor de la llegada de César.
Quibus rebus
Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus
consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex
senatus consulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex
urbe profugeret. Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius
equites falso nuntiabantur. (1, 14, 1).
|
|
6. Léntulo
emancipa a los gladiadores de César pero toma precauciones en esta
decisión.
Lentulus
gladiatores, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos spe
libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit;
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio
reprehendebatur, circum familias conventus Campaniae custodiae causa
distribuit. (1, 14, 4).
|
|
7. Marco Antonio
ocupa Sulmona, a cuyo frente estaban Lucrecio y Atio. Antonio
captura a Atio.
Lucretius et
Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petit ut
ad Caesarem mitteretur.
Antonius cum cohortibus et
Attio eodem die quo profectus erat revertitur. Caesar eas cohortes
cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
Caesar primis diebus castra magnis
operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare
reliquasque copias exspectare instituit. (1, 18, 3).
|
|
8. Domicio
anuncia a los suyos en asamblea la pronta llegada de Pompeyo en su
auxilio y les exhorta a no desfallecer, mientras que, en secreto,
decide huir.
Domitius
pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos ne
animo deficiant, quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent.
ipse arcano cum paucis familiaribus suis conloquitur consiliumque
fugae capere constituit. (1, 19, 1).
|
|
9. César convoca
a los senadores e hijos de senadores.
Caesar,
ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum
equitesque Romanos ad se produci iubet. erant quinque senatorii
ordinis; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et
magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis
Domitius evocaverat. hos omnes productos a contumeliis militum
conviciisque prohibet. (1, 23, 1).
|
|
10. Pompeyo se
dirige desde Luceria a Canusio y luego a Brindis.
Pompeius, his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae,
Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. copias undique
omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat
atque iis equos attribuit; ex his circiter CCC equites conficit. L.
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus
praetor Tarracina cum tribus; deinde, eae, relicto praetore, signa
ad Curium trasferunt. (1, 24, 1).
|
|
11. Pompeyo
ordena a sus soldados embarcarse.
His
paratis rebus, milites silentio naves conscendere iubet, expeditos
autem ex evocatis, sagittarios funditoresque raros in muro
turribusque disponit. hos certo signo revocare constituit, cum omnes
milites naves conscendissent. (1, 27, 5).
|
|
12. César
acantona a la tropa y parte hacia la ciudad.
His rebus
confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur,
milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur.
coacto senatu iniurias inimicorum commemorat. docet se nullum
extraordinarium honorem adpetisse, sed exspectato legitimo tempore
consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret. (1,
32, 1).
|
|
13. Los
marselleses se preparan para el combate.
Quibus
mandatis acceptis Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos,
barbaros homines, qui in eorum fide antiquitus erant montesque supra
Massiliam incolebant, ad se vocaverant, frumentum ex finitimis
regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant. (1, 34,
4).
|
|
14. Las legiones
de César toman posiciones: Fabio va adonde está Afranio, el legado
de Pompeyo en Hispania.
Dum
haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus III,
quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in
Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet,
qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. reliquas
legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet. Fabius, ut erat
imperatum, adhibita celeritate, praesidium ex saltu deiecit
magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit. (1, 37, 1).
|
|
15. Tanto Fabio
como los caudillos del ejército pompeyano se dedicaban a hacer
provisiones.
Fabius
finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. in
Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia
passuum IIII. his pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra
flumen fuerant superioribus diebus consumpserat. hoc idem fere atque
eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant. (1, 40, 1).
|
|
16. César
procura que el enemigo no se dé cuenta de que está fortificado el
campamento.
Prima
et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat;
post hos opus in occulto a iii acie fiebat. sic omne prius est
perfectum opus, quam intellegeretur ab Afranio castra muniri. sub
vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub
armis proxima nocte conquiescit. (1, 41, 5).
|
|
17. César
conduce a la Legión IX para ayudar a los suyos y obliga al enemigo a
retroceder.
Caesar
paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque
acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem
insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque
terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro
consistere cogit. (1, 45, 1).
|
|
18. Se enumeran
los muertos y heridos en un combate.
Ita
vario certamine pugnatum est. nostri in primo congressu circiter LXX
ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIII, qui
propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum
pervenerat; vulnerantur amplius DC. (1, 46, 4).
|
|
19. Se levanta
una gran tempestad que destruye los puentes.
Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas
fuisse constaret. tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac
summas ripas fluminis superavit pontisque ambos, quos C. Fabius
fecerat, uno die interrupit. quae res magnas difficultates exercitui
Caesaris attulit. (1, 48, 1).
|
|
20. Los
marselleses se preparan para el combate naval.
Dum
haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses, usi L. Domiti consilio,
navis longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae. multa
huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis
terreatur. magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus
supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis
pollicitationibusque incitant. certas sibi deposcit navis Domitius
atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet. (1,
56, 2).
|
|
21. Al despertar
el alba, César saca todas sus tropas del campamento.
Caesar
exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit,
magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. nam quae
itinera ad Hiberum atque Otogesam pertinebant, castris hostium
oppositis tenebantur. (1, 68, 1).
|
|
22. Los
adversarios deliberan.
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei
frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus
consultabant. erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent, alterum,
si Tarraconem peterent. (1, 73, 1).
|
|
23. Trebonio
decide asediar la ciudad de Marsella por dos partes al mismo tiempo.
Dum
haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad
oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem,
vineas turresque ad oppidum agere instituit. una erat proxima portu
navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque
Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani. (2, 1, 1).
|
|
24. Nasidio hace
saber a los sitiados que se acerca para socorrerlos.
L. Nasidius, praemissa clam navicula, Domitium Massilienses de suo
adventu certiores facit eosque magnopere hortatur ut rursus cum
Bruti classe additis suis auxiliis confligant.
(2, 3,
3).
|
|
25. El ejército
romano, sintiendo compasión por la calamitosa situación del enemigo,
deja de atacarle a la espera de que el propio César decida sobre los
hechos cuando regrese al lugar del asedio.
Milites, his rebus commoti, ex munitione a duce deducunt et
oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt. quodam genere
indutiarum misericordia facto, adventus Caesaris expectatur. nullum
telum a nostris mittitur. (2, 13, 1).
|
|
26. Partida de
Lucio Domicio.
Sed
paucis ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate
navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis adtribuerat,
unam ipse conscenderat, nactus turbidam tempestatem profectus est.
hunc conspicatae naves quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad
portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt.
(2, 22, 2).
|
|
27.
Rendición de los marselleses.
Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum,
proferunt, navis ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico
tradunt. quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et
vetustate quam pro meritis in se civitatis conservans, duas ibi
legiones praesidio relinquit.
(2,
22, 5).
|
|
28. Proclamación
de Curión como jefe de las tropas y anuncio de la llegada de grandes
refuerzos de Útica.
His
rebus gestis, Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi
exercitus conclamatione imperator appellatur… nondum opere castrorum
perfecto, equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum
peditumque ab rege missa Uticam venire. (2, 26, 1).
|
|
29. Los sitiados
están a punto de entregarse, cuando llegan unos mensajeros.
Erat
in oppido multitudo insolens belli. itaque de deditione omnes iam
palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium
fortunas perturbari vellet. haec cum agerentur, nuntii praemissi ab
rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et
de custodia ac defensione urbis hortarentur. quae res eorum
perterritos animos confirmavit. (2, 36, 1).
|
|
30. La
caballería ataca a los númidas.
Equites missi nocte iter conficiunt imprudentisque atque inopinantis
hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis
ordinibus passim consederant. hos oppressos somno dispersos adorti
magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. quo
facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.
(2, 38, 4).
|
|
31. Miedo de los
que temen la presencia de los soldados.
Sed
tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent,
alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium
cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium
celeriter advolaturam suspicarentur. itaque perterritis omnibus sibi
quisque consulebat. (2, 43, 2).
|
|
32. El cuestor
Marcio Rufo anima a los suyos.
His
rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione
cohortatur suos, ne animo deficiant. illi orant atque obsecrant, ut
in Siciliam navibus reportentur. pollicetur magistrisque imperat
navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus adpulsas habeant.
(2, 43, 1).
|
|
33. Unos pocos
soldados llegan a Sicilia.
Quibus
rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia
aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in
Siciliam incolumes pervenirent. reliquae copiae missis ad Varum
noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. (2, 44, 1).
|
|
34. Parte de las
naves que eran enviadas a César son incendiadas por Bíbulo.
Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare
remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent.
huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui
celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. sed naves
offenderunt. Bibulus enim navibus occurrit et circiter XXX incendit.
(3, 8, 1).
|
|
35. Muerte de
Bíbulo.
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore ac
labore inplicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium
deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit. eo mortuo ad
neminem unum summa imperii redit. (3, 18, 1).
|
|
36. Antonio está
en Bríndisi y coloca su flota.
Erat
eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas
navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque
milites delectos inposuit atque eas in litore pluribus locis
separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas
curaverat. (3, 24, 1).
|
|
37. Pompeyo
marcha a Asparagio para no ser rodeado por César.
Haec
ad Antonium statim per Graecos deferuntur. ille missis ad Caesarem
nuntiis unum diem sese castris tenuit, altero die ad eum pervenit
Caesar. cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur
exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium
Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit. (3, 30,
6).
|
|
38. César se
dirige hacia la ciudad en la que sabe que se encuentra Pompeyo. Al
llegar allí, le ofrece ocasión de luchar.
Caesar,
postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu
profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius
praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum
castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa
decernendi potestatem Pompeio fecit. (3, 41, 1).
|
|
39. Los soldados
recuerdan campañas duras.
Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos
labore et patientia maximum bellum confecisse; meminerant ad Alesiam
magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum,
maximarum se gentium victores discessisse. (3, 47, 5).
|
|
40. Medidas de
César para cortar el paso de Pompeyo.
Caesar
quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et
pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos
demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis
posuit.
Pompeius ubi nihil profici equitatu cognovit, paucis intermissis
diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recepit.
(3,
58, 1).
|
|
41. César,
atacando por sorpresa, expulsa a los pompeyanos de su trinchera.
Neque
Caesarem prima opinio fefellit. nam et pervenit, priusquam Pompeius
sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen
sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter adgressus Pompeianos ex
vallo deturbavit. erat obiectus portis ericius. hic paulisper est
pugnatum. (3, 67, 4).
|
|
42. César envía
tropas de refresco logrando poner en fuga a los pompeyanos.
Eodem
tempore tertiam aciem Caesar quae quieta fuerat et se ad id tempus
loco tenuerat, procurrere iussit. ita cum recentes atque integri
defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere
Pompeiani non potuerunt atque universi terga verterunt. (3, 94, 1).
|
|
43. Las tropas
de Aquilas.
Erant
cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque
usu rei militaris contemnendae viderentur. milia enim XX in armis
habebat. haec constabant ex Gabinianis militibus, qui iam in
consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant. (3, 110, 1).
|
|