|
Pulsa
aquí
para ir a la página de Perseus donde puedes encontrar una
magnífica ayuda para traducir y analizar este texto.
GUERRA DE LAS GALIAS
LIBRO I: EL PRIMER AÑO DE LA GUERRA (58 a.C.)
La Galia y sus habitantes
[1] Gallia est omnis divisa in partes
tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum
lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis,
legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis
Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea
quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent
important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum
continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos
virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt,
cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a
Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad
Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
Ambiciosos planes de Orgetórix
[2] Apud Helvetios longe nobilissimus
fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus
regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati
persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum
virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius
iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et
Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab
Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus
facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi
cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro
gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui
in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
[3] His rebus adducti et auctoritate
Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent
comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes
quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis
civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium
sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad
eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates
suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano,
cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi
Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod
pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo
tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut
idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile
factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis
imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum
Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno
occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese
potiri posse sperant.
Derrota de los helvecios
[25] Caesar primum suo, deinde omnium
ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret,
cohortatus suos proelium commisit. Milites loco superiore pilis missis
facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos
impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus
eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se
inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare
poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et
nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod
mons suberit circiter mille passuum spatio, eo se recipere coeperunt. Capto
monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter
XV agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere
nostros ab latere aperto adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii,
qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda
acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.
[26] Ita ancipiti proelio diu atque
acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent,
alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et
carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad
vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem
etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros
obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et non
nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque
vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti
sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio
circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt
[nullam partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto
pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum
nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas
litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si
iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum
omnibus copiis eos sequi coepit.
[27] Helvetii omnium rerum inopia
adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere
convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem
petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare
iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui
ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte
intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur,
sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe
salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut
occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris
Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
[28] Quod ubi Caesar resciit, quorum
per fines ierant his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse
vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes
obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit. Helvetios,
Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et,
quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent,
Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida
vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit,
quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter
bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in
Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque
essent. Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in
finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque
postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
LIBRO II: EL SEGUNDO AÑO DE LA GUERRA (57 a.C.)
Desbandada de los belgas ante el asalto de César
[9] Palus erat non
magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri
transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi
fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. Interim proelio
equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium
faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit.
Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post
nostra castra demonstratum est. Ibi vadis repertis partem suarum copiarum
traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q.
Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent; si minus potuissent,
agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant,
commeatuque nostros prohiberent.
[10] [Caesar] certior factus ab
Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores
sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco
pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum
numerum occiderunt; per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes
multitudine telorum reppulerunt primosque, qui transierant, equitatu
circumventos interfecerunt. Hostes, ubi et de expugnando oppido et de
flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum
iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria
deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam
quemque reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent,
ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis
finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam
sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod
Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His
persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.
[11] Ea re constituta, secunda
vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine
neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum
pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Hac
re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de
causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris
continuit. Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui
novissimum agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium
Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi
iussit. Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam
multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos
ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent,
priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque
imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga
sibi praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem
nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi
destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
LIBRO III: EL TERCER AÑO DE LA GUERRA (56 a.C.)
Dificultades de la guerra contra los vénetos
[12] Erant eius modi fere situs
oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus
aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit
semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves
in vadis adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur.
Ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac
molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare
coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant,
omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant: ibi se rursus
isdem oportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius magnam partem
aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque
erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis
portibus difficultas navigandi.
Descripción de las embarcaciones de los vénetos y sus
tácticas navales
[13] Namque ipsorum naves ad hunc
modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum
navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent; prorae
admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque
accommodatae; naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam
perferendam; transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis
ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis
revinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive propter
inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri
simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri
ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur. Cum
his navibus nostrae classi eius modi congressus erat ut una celeritate et
pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis
essent aptiora et accommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro nocere
poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile
telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur.
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et
tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu
relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus
casus erat extimescendus.
Victoria naval de Bruto
[14] Compluribus expugnatis oppidis
Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam
captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem.
Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum
paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu
nostris adversae constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel
tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae,
constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent. Rostro enim
noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo
puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis
commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent. Una erat
magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque
longuriis, non absimili forma muralium falcium. His cum funes qui antemnas
ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato
praerumpebantur. Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum
omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis
omnis usus navium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in
virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in
conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo
fortius factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat
propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.
Derrota de la escuadra véneta
[15] Deiectis, ut diximus, antemnis,
cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi
transcendere in hostium naves contendebant. Quod postquam barbari fieri
animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum
reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. Ac iam conversis in
eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas
exstitit ut se ex loco movere non possent. Quae quidem res ad negotium
conficiendum maximae fuit oportunitati: nam singulas nostri consectati
expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram
pervenirent, cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur.
[16] Quo proelio bellum Venetorum
totiusque orae maritimae confectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam
gravioris aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo
convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant; quibus
amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida
defenderent habebant. Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo
gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a
barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub
corona vendidit.
LIBRO V: QUINTO AÑO DE LA GUERRA (54 a.C.)
Segunda expedición a Gran Bretaña:
La travesía
[8] His rebus gestis, Labieno in
continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto ut portus
tueretur et rem frumentariam provideret quaeque in Gallia gererentur
cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque
legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis
occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento
intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub
sinistra Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem
secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse
egressum superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus
laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore
longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus
navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus; sed, ut
postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent,
multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui
quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a
litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.
Descripción de la Gran Bretaña
[12] Britanniae pars interior ab eis incolitur quos
natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae
ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus
civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello
illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita
multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus
numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum
pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis
regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur
importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque
abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen
alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia,
remissioribus frigoribus.
[13] Insula natura triquetra, cuius unum latus est
contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere
omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem
spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad
Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor,
ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia
est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona:
complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus
insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem.
Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris
breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius est longitudo
lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra
septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris
maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem
esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium
passuum.
[14] Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium
incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt
consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne
vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt,
quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et
labrum superius. Vxores habent deni duodenique inter se
communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui
sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta
est.
|