|
Pulsa
aquí
para ir a la página de Perseus donde puedes encontrar una
magnífica ayuda para traducir y analizar este texto.
GUERRA DE LAS GALIAS
LIBRO IV: PRIMERA EXPEDICIÓN A GRAN BRETAÑA (55 a.C.)
[23] His constitutis rebus, nactus
idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in
ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A
quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII.
cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus
expositas hostium copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura
atque ita montibus angustiis mare continebatur, uti ex locis superioribus
in litus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum
arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris
expectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex
Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei
militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut quae celerem
atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis
administrarentur. His dimissis, et ventum et aestum uno tempore nactus
secundum, signo dato et sublatis ancoris, circiter milia passuum septem ab
eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit.
[24] At barbari, consilio Romanorum
cognito, praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in
proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti, nostros navibus egredi
prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter
magnitudinem nisi in alto constitui non poterant; militibus autem, ignotis
locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis, simul et
de navibus desiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus erat
pugnandum, cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi, omnibus
membris expeditis, notissimis locis, audacter tela conicerent et equos
insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti, atque huius omnino
generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus
uti proeliis consuerant utebantur.
[25] Quod ubi Caesar animadvertit,
naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum
expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad
latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis
hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam
et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti
barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris
militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis
aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret,
"desilite", inquit, "milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego
certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero". Hoc cum
voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre
coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur,
universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum
conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
[26] Pugnatum est ab utrisque
acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere
neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis
occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur; hostes vero, notis
omnibus vadii, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes
conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, plures paucos
circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coniciebant. Quod
cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria
navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his
subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus
consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque
longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam
capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
[27] Hostes proelio superati, simul
atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt;
obsides sese daturos quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum
his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in
Britanniam praemissum. Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo
Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant;
tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in
multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur
petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis
pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se
imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorum illi partem statim
dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese
daturos dixerunt. Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque
undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
[28] His rebus pace confirmata,
post diem quartum quam est in Britanniam ventum, naves XVIII, de quibus
supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni
vento solverunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris
viderentur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla earum cursum
tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad
inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum
periculo deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus
complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem
petierunt.
[29] Eadem nocte accidit ut esset
luna plena, qui dies a maritimos aestus maximos in Oceano efficere
consuevit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves
quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque Caesar in aridum
subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant
deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut
administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis,
reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad
navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius
exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae quibus
reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui,
et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his
locis in hiemem provisum non erat.
[30] Quibus rebus cognitis,
principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se
conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse
intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent,
quae hoc erant etiam angustiora quod sine impedimentis Caesar legiones
transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta, frumento
commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod, his
superatis aut reditu interclusis, neminem postea belli inferendi causa in
Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta
paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.
[31] At Caesar, etsi nondum eorum
consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod
obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad
omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in
castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia
atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui
ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus
administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis commode
posset effecit.
[32] Dum ea geruntur, legione ex
consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad
id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris
remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in
statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo
ferret in ea parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Caesar id
quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes
quae in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, ex reliquis
duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi
iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi
atque aegre sustinere, et conferta legione ex omnibus partibus tela conici
animadvertit. Nam quod, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars
una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos, noctu in
silvis delituerant; tum dispersos, depositis armis, in metendo occupatos
subito adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
[33] Genus hoc est ex essedis
pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coniciunt, atque ipso
terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum
se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus
proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus
conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos
receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in
proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti
in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari
ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in
currus citissime recipere consuerint.
[34] Quibus rebus perturbatis
nostris [novitate pugnae], tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit:
namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt.
Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse
tempus arbitratus, suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in
castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui
erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies
tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna
prohiberent.
[35] Caesar, etsi idem quod
superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si essent hostes pulsi,
celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos
Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones
in acie pro castris constituit. Commisso proelio, diutius nostrorum
militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto
spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex
iis occiderunt, deinde, omnibus longe lateque aedificiis incensis, se in
castra receperunt.
[36] Eodem die legati ab hostibus
missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante
imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod,
propinqua die aequinoctii, infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam
non existimabat. Ipse, idoneam tempestatem nactus, paulo post mediam
noctem naves solvit: quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed
ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et
paulo infra delatae sunt.
|