|
Pulsa
aquí para ir a la página de Perseus donde puedes encontrar una
magnífica ayuda para traducir y analizar estos textos.
1.
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix; is, Marco
Messala et Marco Pisone consulibus, regni cupiditate inductus,
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis
cum omnibus copiis exirent. (B.G. 1, 2)
2.
Belgae, Aquitani et Galli Galliam incolunt. Hi omnes lingua, institutis et
legibus inter se differunt. Horum omnium fortissimi sunt Belgae.
3.
Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis
municipiis frumentum comportare et reliquas copias expectare iubet. (B.C.
1, 18)
4.
Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni
exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre
transiri potest. eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam
magnas esse copias hostium instructas. (B.G. 5, 18)
5.
Caesar, cum hostes in nostris castris versari vidisset, omni equitatu ad
utramque partem munitionum disposito, proelium committi iubet.
6.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et in Galliam ulteriorem contendit et
ad Genavam pervenit. (B.G. 1, 7)
7.
Cognitis his rebus, cum milites iniquo loco pugnarent, cohortes ex castris
eduxit et sub monte constituit.
8.
Compluribus expugnatis oppidis, Caesar, ubi intellexit frustra tantum
laborem sumi, neque hostium fugam captis oppidis reprimi, neque iis noceri
posse, statuit exspectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab
hostibus visa est, circiter ducentae et viginti naves eorum paratissimae
atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu, nostris
adversae constituerunt. (B.G. 3, 14)
9. Consul
nuntiavit Romanos ab hostibus victos esse, eosque Romam contendere atque
arcem obsessuros esse. Itaque iussit omnes iuvenes cum armis in Capitolium
ascendere. (Este no es un texto de César)
10.
Cum oppidum a nostris undique oppugnaretur, tamen hostes legionum impetum
facile sustentabant.
11. Dux has
naves carris iunctis noctu devehit milia XXII passuum a castris,
militesque his navibus flumen transportat, continentemque ripae collem
improviso occupat. (B.C. 1, 54)
12. Eo
consilio dimisso, idem principes civitatum qui ante fuerant ad Caesarem
reverterunt petieruntque uti sibi secreto et in occulto de sua omniumque
salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata, sese omnes flentes Caesari
ad pedes proiecerunt. (B.G.1, 31)
13. Erant
omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per
Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum,
vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut
facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo
facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et
Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis
vado transitur. (B.G.1,6)
14. Erat
inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius habebat,
planities atque in hoc medio spatio tumulus paulo editior. (B.C. 1, 4)
15.
Hannibal in Hispaniam missus est et statim omnem exercitum in se convertit;
veteres milites eum iuvenem Hamilcarem (Amílcar, padre de Aníbal)
crederunt, nam eundem vigorem in vultu et eandem vim in oculis habebat.
(Este texto no es de César)
16.
Hannibal, postquam Romanos multis et magnis proeliis superavit, quattuor
annos in Italiam mansit. Bellum tamen
suscipere non poterat; Carthaginienses enim ad eum novas copias mittere
nolebant. Urbem Carthaginem defendere malebant contra Scipionem qui ab
Hispania in Africam transiturus esse (infinitivo de futuro activo: “que
iba a ir”) videbatur (Aníbal planteó serios problemas a Roma).
(Este texto no es de César)
17.
Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum
contulerunt; ipsi confertissima acie reiecto nostro equitatu phalange
facta sub primam nostram aciem successerunt. (B.G. 1, 24)
18. His
cognitis rebus, rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit.
Ubi is imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida
conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum
adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci, mandat ut crebros
exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. (B.G.
6, 10)
19. His
rebus cognitis, Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque
est sibi eam rem curae futuram esse. (B.G. 1, 33)
20. Id hoc
facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una
ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a
Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter
Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui
provinciam nostram ab Helvetiis dividit. (B.G. 1, 2)
21. Ita
nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes
repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi
non daretur. (B.G. 1, 52)
22. Quibus
auditis liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent,
eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis
regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat, et quem
sibi fidelem esse arbitrabatur, cuiusque auctoritas in his regionibus
magni habebatur, mittit. Huic imperat, quas possit, adeat civitates
horteturque, ut populi Romani fidem sequantur, seque celeriter eo venturum
nuntiet. (B.G. 4, 21)
23. Nostri
simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum
fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt,
quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad
pristinam fortunam Caesari defuit. (B.G. 4, 26)
24. Omnes
hostes Galli et multi Helvetii inter alios auxilium a Caesare petere
coeperunt.
25. P.
Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus
confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir
et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem
salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. (B.G.
3, 5)
26. Postero
die, luce prima, movet castra et, circiter milia passuum quattuor
progressus trans vallem et rivum, multitudinem hostium conspicatur. (B.G.
5, 49)
27. Prima
luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus
committit. Caesar equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex
omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque cum
simulatione timoris agi iubet. (B.G. 5, 50)
28. Reliqui
se in castra recipiunt, unde erant egressi. Ex quibus L. Petrosidius
aquilifer, qui a magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra
vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. (B.G. 5,
37)
29. Secunda
vigilia barbari magno cum strepitu ac tumultu castris egressi, fecerunt ut
consimilis fugae profectio videretur. Caesar, hac re statim per
speculatores cognita, insidias veritus, exercitum equitatumque castris
continuit. (B.G. 2, 11)
30. Hoc
proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum
reverti coeperunt. Quos ubi, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos
senserunt, insecuti magnum ex his numerum occiderunt. (B.G. 1, 54)
31. Tum Germani
suas copias e castris eduxerunt generatimque (adverbio: “por tribus”)
constituerunt. Ita acriter nostri in hostes, signo dato, impetum fecerunt
et adeo celeriter hostes procurrerunt.
32. Ubi de eius
adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos
civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum
obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per
provinciam facere. (B.G. 1, 7)
|